| Plerumque uero aluus potius ducenda est; quod ab Asclepiade | 2.12.2a.1 |
| quoque sic temperatum, ut tamen seruatum sit, uideo plerumque sae- | |
| culo nostro praeteriri. Est autem ea moderatio, quam is secutus uide- | |
| tur, aptissima, ut neque saepe ea medicina temptetur, et tamen semel, | |
| summum uel bis non omittatur: si caput graue est; si oculi caligant; | 5 |
| si morbus maioris intestini est, quod Graeci colum nominant; si in imo | 2b.1 |
| uentre aut si in coxa dolores sunt; si in stomachum quaedam biliosa | |
| concurrunt, uel etiam pituita eo s<e> umorue aliquis aquae similis con- | |
| fert; si spiritus difficilius redditur; si nihil per se uenter excernit, | |
| utique si iuxta quoque stercus est et intus remanet, aut si stercoris odo- | 5 |
| rem nihil deiciens aeger ex spiritu suo sentit, aut si corruptum est | |
| quod excernitur; aut si prima inedia febrem non sustulit; aut si san- | |
| guinem mitti, cum opus sit, uires non patiuntur tempusue eius rei | |
| praeterit, aut si multum ante morbum aliquis potauit; aut si is, qui | 2c.1 |
| saepe uel sponte uel casu purgatus est, subito habet aluum suppressam. | |
| Seruanda uero illa sunt, ne ante tertium diem ducatur; ne ulla crudi- | |
| tate substante; <ne> in corpore infirmo diuque in aduersa ualetudine | |
| exhausto, neue in eo, cui satis aluus cottidie reddit quiue eam liqui- | 5 |
| dam habebit; ne in ipso accessionis impetu, quia quod tum infusum | |
| est, aluo continetur, regestumque in caput multo grauius periculum | |
| efficit. Pridie uero abstineri debet aeger, ut aptus tali curationi sit, | 2d.1 |
| eodem die ante aliquot horas aquam calidam bibere, ut superiores | |
| eius partes madescant; tum inmittenda in aluum est, si leui medicina | |
| contenti sumus, pura aqua, si paulo ualentiore, mulsa; si leni, ea, in | |
| qua faenum Graecum uel tisana uel malua decocta sit, [si reprimendi | 2e.1 |
| causa, ex uerbenis] acris autem est marina aqua uel alia sale adiecto; | |
| atque utraque decocta commodior est. Acrior fit adiecto uel oleo uel | |
| nitro uel melle: quoque acrior est, eo plus extrahit, sed minus facile | |
| sustinetur. Idque, quod infunditur, neque frigidum esse oportet neque | 5 |
| calidum, ne alterutro modo laedat. Cum infusum est, quantum fieri | |
| potest, continere se in lecticulo debet aeger, nec primae cupiditati | |
| deiectionis protinus cedere: ubi necesse est, tum demum desidere. Fe- | 2f.1 |
| reque eo modo dempta materia, superioribus partibus leuatis, morbum | |
| ipsum mollit. Cum uero, quotiens res coegit, desidendo aliquis se ex- | |
| hausit, paulisper debet conquiescere; et ne uires deficiant, utique eo | |
| die cibum adsumere; qui plenior an exiguus sit, ex ratione eius acces- | 5 |
| sionis, quae expectabitur aut in metu non erit, aestimari oportebit. |