| At uomitus ut in secunda quoque ualetudine saepe necessa- | 2.13.1.1 |
| rius biliosis est, sic etiam in is morbis, quos bilis concitauit. Ergo om- | |
| nibus, qui ante febres horrore et tremore uexantur, omnibus, qui cho- | |
| lera laborant, omnibus etiam cum quadam hilaritate insanientibus, et | |
| comitiali quoque morbo oppressis necessarius est. Sed si acutus morbus | 5 |
| est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medi- | 2.1 |
| camentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra | |
| dictum est; satisque est ea uomitus causa sumi, quae sanis quoque su- | |
| menda esse proposui. At ubi longi ualentesque morbi sine | |
| febre sunt, ut comitialis, ut insania, ueratro quoque albo utendum est. | 5 |
| Id neque hieme <neque> aestate recte datur, optime uere, tolerabiliter | 3.1 |
| autumno. Quisquis daturus erit, id agere ante debebit, ut accepturi cor- | |
| pus umidius sit. Illud scire oportet, omne eiusmodi medicamentum, | |
| quod potui datur, non semper aegris prodesse, semper sanis nocere. |