| De frictione uero adeo multa Asclepiades tamquam inuen- | 2.14.1.1 |
| tor eius posuit in eo uolumine, quod COMMVNIVM AVXILIORVM | |
| inscripsit, <ut,> cum trium faceret tantum mentionem, huius et aquae | |
| et gestationis, tamen maximam partem in hac consumpserit. Oportet | |
| autem neque recentiores uiros in is fraudare, quae uel reppererunt uel | 5 |
| recte secuti sunt, et tamen ea, quae apud antiquiores aliquos posita | |
| sunt, auctoribus suis reddere. Neque dubitari potest, quin latius qui- | 2.1 |
| dem et dilucidius, ubi et quomodo frictione utendum esse<t,> Ascle- | |
| piades praeceperit, nihil tamen reppererit, quod <non> a uetustissimo | |
| auctore Hippocrate paucis uerbis comprehensum sit, qui dixit fric- | |
| tione, si uehemens sit, durari corpus, si lenis, molliri: si multa, minui, | 5 |
| si modica, inpleri. Sequitur ergo, ut tum utendum sit, cum <aut> ad- | |
| stringendum corpus sit, quod hebes est, aut molliendum, quod induruit, | |
| aut digerendum in eo, quod copia nocet, aut alendum id, quod tenue et | |
| infirmum est. Quas tamen species si quis curios<i>us aestimet (quod | 3.1 |
| iam ad medicum non pertinet), facile intelleget omnes ex una causa | |
| pendere, quae demit. Nam et adstringitur aliquid eo dempto, quod in- | |
| terpositum, ut id laxaretur, effecerat, <et> mollitur eo detracto, quod | |
| duritiem creabat, et inpletur non ipsa frictione sed eo cibo, qui postea | 5 |
| usque ad cutem digestione quadam relaxatam penetrat. Diuersarum | 4.1 |
| uero rerum in modo causa est. Inter unctionem autem et frictionem | |
| multum interest. Vngui enim leuiterque pertractari corpus etiam in | |
| acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum. | |
| Longa uero frictione uti <ne>que in acutis morbis neque increscenti- | 5 |
| bus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur. Amat | 5.1 |
| autem hoc auxilium ualetudo longa et iam a primo inpetu inclinata. | |
| Neque ignoro quosdam dicere omne auxilium necessarium esse in- | |
| crescentibus morbis, non cum iam per se finiuntur. Quod non ita se | |
| habet. Potest enim morbus, etiam qui per se finem habiturus est, ce- | 5 |
| lerius tamen adhibito auxilio pelli. Quod duabus de causis necessarium | 6.1 |
| est, et ut quam primum bona ualetudo contingat, et ne morbus, qui re- | |
| manet, iterum, quamuis leui de causa, exasperetur. Potest morbus | |
| minus grauis esse quam fuerit, neque ideo tamen solui, sed reliquiis | |
| quibusdam inhaerere, quas admotum aliquod auxilium discutit. Sed | 7.1 |
| ut leuata quoque aduersa ualetudine recte frictio adhibetur, sic num- | |
| quam adhibenda est fe<b>re increscente: uerum, si fieri potest, cum | |
| ex toto corpus ea uacabit; si minus, certe cum ea remiserit. Eadem au- | |
| tem modo in totis corporibus esse debet, ut cum infirmus aliquis im- | 5 |
| plendus est, modo in partibus, aut quia ipsius eius membri inbecillitas | |
| id requirit aut quia alterius. Nam et capitis longos dolores ipsius fric- | 8.1 |
| tio leuat, non in inpetu tamen doloris, et membrum aliquod resolutum | |
| ipsius frictione confirmatur. Longe tamen saepius aliud perfricandum | |
| est, cum aliud dolet; maximeque cum a summis aut a mediis partibus | |
| corporis euocare materiam uolumus, ideoque extremas partes perfri- | 5 |
| camus. Neque audiendi sunt qui numero finiunt, quotiens aliquis | 9.1 |
| perfricandus sit: id enim ex uiribus hominis colligendum est; et si | |
| is perinfirmus est, potest satis esse quinquagies, si robustior, potest | |
| ducenties esse faciendum; inter utrum<que> deinde, prout uires sunt. | |
| Quo fit, ut etiam minus saepe in muliere quam in uiro, minus saepe in | 5 |
| puero uel sene quam iuuene manus dimouendae sint. Denique si certa | 10.1 |
| membra perfricantur, multa ualentique frictione opus est: nam neque | |
| totum corpus infirmari cito per partem potest, et opus est quam plu- | |
| rimum materiae digeri, siue id ipsum membrum siue per id aliud | |
| leuamus. At ubi totius corporis inbecillitas hanc curationem per to- | 5 |
| tum id exigit, breuior esse debet et lenior, ut tantummodo summam | |
| cutem emolliat, quo facilius capax ex recenti <ci>bo nouae materiae | |
| fiat. In malis iam aegrum esse, ubi exterior pars corporis friget, in- | 11.1 |
| terior cum siti calet, [ut] supra posui. Sed tunc quoque uni- | |
| cum in frictione praesidium est; quae si calorem in cutem euocauit, | |
| potest alicui medicinae locum facere. |