| Gestatio quoque longis et iam inclinatis morbis aptissima | 2.15.1.1 |
| est; utilisque est et iis corporibus, quae iam ex toto febre carent sed | |
| adhuc exerceri per se non possunt, et iis, quibus lentae morborum re- | |
| liquiae remanent neque aliter eliduntur. Asclepiades etiam in recenti | |
| uehementique praecipueque ardente febre ad discutiendam eam gesta- | 5 |
| tione dixit utendum. Sed id periculose fit, meliusque quiete eius- | 2.1 |
| modi impetus sustinetur. Si quis tamen experiri uolet, sic experiatur: | |
| si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor | |
| uisceribus aut capiti aut praecordiis suberit. Et ex toto numquam | |
| gestari corpus dolens debet, siue id in toto siue in parte est, nisi tamen | 5 |
| solis neruis dolentibus, neque umquam increscente febre sed in re- | |
| missione eius. Genera autem gestationis plura sunt adhibendaque sunt | 3.1 |
| et pro uiribus cuiusque et pro opibus, <ne> aut inbecillum hominem | |
| nimis digerant, aut humili desint. Lenissima est naui uel in portu | |
| uel in flumine, uehementior uel in alto mari naui uel lectica, etiam- | |
| num acrior uehiculo: atque haec ipsa et intendi et leniri possunt. Si | 4.1 |
| nihil eorum est, suspendi lectus debet et moueri: si ne id quidemst, | |
| at certe uni pedi subiciendum fulmentum est, atque ita lectus huc et | |
| illuc manu inpellendus. |