| Et leuia quidem genera exercitationis infirmis conueniunt, ua- | 2.15.4.5 |
| lentiora uero iis, qui iam pluribus diebus febre liberati sunt, aut iis, | |
| qui grauium morborum initia sic sentiunt, ut adhuc febre uacent (quod | |
| et in tabe et in stomachi uitiis, et cum aqua cutem subit, et inter- | |
| dum in regio fit), aut ubi quidam morbi, qualis comitialis, qualis in- | |
| sania est, sine febre quamuis diu manent. In quibus adfectibus ea | 5.1 |
| quoque genera exercitationum necessaria sunt, quae conprehendimus eo | |
| loco, quo, quemadmodum sani neque firmi homines se gere- | |
| rent, praecepimus. |