| Abstinentiae uero duo genera sunt, alterum ubi nihil ad- | 2.16.1.1 |
| sumit aeger, alterum ubi non nisi quod oportet. Initia morborum | |
| primum famem sitimque desiderant, ipsi deinde morbi moderationem, | |
| ut neque aliud quam expedit neque eius ipsius nimium sumatur: ne- | |
| que enim conuenit iuxta inediam protinus satietatem esse. Quod si | 5 |
| sanis quoque corporibus inutile est, ubi aliqua necessitas famem fecit, | |
| quanto inutilius est etiam in corpore aegro? Neque ulla res magis | 2.1 |
| adiuuat laborantem quam tempestiua abstinentia. Intemperantes ho- | |
| mines apud nos ipsi cibi * * * tempora curantibus dantur: rursus alii | |
| tempora medicis pro dono remittunt, sibi ipsis modum uindicant. Li- | |
| beraliter agere se credunt, qui cetera illorum arbitrio relinquant, in ge- | 5 |
| nere cibi liberi sunt: quasi quaeratur quid medico liceat, non quid | |
| aegro salutare sit, cui uehementer nocet, quotiens in eius, quod ad- | |
| sumitur, uel tempore uel modo uel genere peccatur. |