| Sudor etiam duobus modis elicitur, aut sicco calore aut bal- | 2.17.1.1 |
| neo. Siccus calor est et harenae calidae et Laconici et clibani et quarun- | |
| dam naturalium sudationum, ubi terra profusus calidus uapor aedi- | |
| ficio includitur, sicut super Baias in murtetis habemus. Praeter haec | |
| sole quoque et exercitatione mouetur. Vtiliaque haec genera sunt, quo- | 5 |
| tiens umor intus nocet, isque digerendus est. Ac neruorum quoque | |
| quaedam uitia sic optime curantur. Sed cetera infirmis possunt con- | 2.1 |
| uenire: sol et exercitatio tantum robustioribus, qui tamen sine febre | |
| uel inter initia morborum uel etiam grauibus morbis tenentur. Ca- | |
| uendum autem est, ne quid horum uel in febre uel in cruditate tempte- | |
| tur. At balnei duplex usus est: nam modo discussis febribus initium | 5 |
| cibi plenioris uinique firmioris [ualetudinis] facit, modo ipsam fe- | |
| brem tollit; fereque adhibetur, ubi summam cutem relaxari euocarique | |
| corruptum umorem et habitum corporis mutari expedit. Antiqui ti- | 3.1 |
| midius eo utebantur, Asclepiades audacius. Neque terrere autem ea | |
| res, si tempestiua est, debet: ante tempus nocet. Quisquis febre libera- | |
| tus est, simulatque ea uno die non accessit, eo, qui proximus est post | |
| tempus accessionis, tuto lauari potest. At si circumitum habere ea fe- | 5 |
| bris solita est, sic ut tertio quartoue die reuertatur, quandocumque non | |
| accessit, balneum tutum est. Manentibus uero adhuc febribus, si eae | 4.1 |
| sunt quae lentae lenesque iam diu male habent, recte medicina ista | |
| temptatur, cum eo tamen, ne praecordia dura sint neue ea tumeant, | |
| neue lingua aspera sit, neue aut in medio corpore aut in capite dolor | |
| ullus sit, neue tum febris increscat. Atque in iis quidem febribus, | 5 |
| quae certum circuitum habent, duo balnei tempora sunt, alterum ante | |
| horrorem, alterum febre finita: in is uero, qui lentis febriculis diu | 5.1 |
| detinentur, cum aut ex toto recessit accessio, aut si id non solet, certe | |
| lenita est, iamque corpus tam integrum est, quam maxime esse in eo | |
| genere ualetudinis solet. Inbecillus homo iturus in balneum uitare de- | |
| bet, ne ante frigus aliquod experiatur. Vbi in balneum uenit, paulisper | 6.1 |
| resistere experirique, num tempora adstringantur, et an sudor aliqui | |
| oriatur: si illud incidit, hoc non secutum est, inutile est eo die balineum | |
| perunguendusque is leniter et auferendus est, uitandumque omni modo | |
| frigus, et abstinentia utendum. At si temporibus integris primum ibi, | 7.1 |
| deinde alibi sudor incipit, fouendum os aqua calida; tum in solio de- | |
| scendendum est, atque ibi quoque uidendum est, num sub primo contactu | |
| aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod uix fieri potest, si priora | |
| recte cesserunt: certum autem signum inutilis balinei est. Ante uero | 5 |
| an postea quam in aquam calidam se demittat aliquis perungui debeat, | |
| ex ratione ualetudinis suae cognoscat. Fere tamen, nisi ubi nominatim | 8.1 |
| ut postea fiat praecipietur, moto sudore leuiter corpus perunguendum, | |
| deinde in aquam calidam demittendum est. Atque hic quoque habenda | |
| uirium ratio est; neque committendum, ut per aestum anima deficiat; | |
| sed maturius is auferendus curioseque uestimentis inuoluendus est, ut | 5 |
| neque ad eum frigus adspiret, et ibi quoque, antequam aliquid ad- | |
| sumat, insudet. Fomenta quoque calida sunt milium, sal, harena, quid- | 9.1 |
| libet eorum calfactum et in linteum coniectum: si minore ui opus est, | |
| etiam solum linteum, at si maiore, exstincti ti<ti>ones inuolutique pan- | |
| niculis et sic circumdati. Quin etiam calido oleo replentur utriculi, et | |
| in uasa fictilia, [similitudine] quas lenticulas uocant, aqua coicitur; | 5 |
| et sal sacco linteo excipitur, demittiturque in aquam bene calidam, | |
| tum super id membrum, quod fouendum est, conlocatur * * * iuxta- | 10.1 |
| que ignem ferramenta duo sunt, capitibus paulo latioribus, alterum- | |
| que ex iis demittitur in eum salem, et super aqua leuiter aspergitur: | |
| ubi frigere coepit, ad ignem refertur, et idem in altero fit, deinde in- | |
| uicem in utroque: inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui con- | 5 |
| tractis aliquo morbo neruis opitulatur. His omnibus commune est di- | |
| gerere id, quod uel praecordia onerat, uel fauces strangulat, uel in | |
| aliquo membro nocet. Quando autem quoque utendum sit, in ipsis mor- | |
| borum generibus dicetur. |