Cum de iis dictum sit, quae detrahendo iuuant, ad ea | 2.18.1.1 |
ueniendum est, quae alunt, id est, CIBVM ET POTIONEM. Haec | |
autem non omnium tantum morborum sed etiam secundae ualetudinis | |
communia praesidia sunt; pertinetque ad rem omnium proprietates | |
nosse, primum ut sani sciant, quomodo his utantur, deinde ut exse- | 5 |
quentibus nobis morborum curationes liceat species | |
rerum, quae adsumendae erunt, subicere, neque necesse sit subinde sin- | |
gulas eas nominare. |