| Sed quamuis haec ita discreta sunt, tamen etiam quae sub eadem | 2.18.4.1 |
| specie sunt, magna discrimina recipiunt, aliaque res alia uel ualentior | |
| est uel infirmior: siquidem plus alimenti est in pane quam in ullo alio, | |
| firmius est triticum quam milium, id ipsum quam hordeum; et ex | |
| tritico firmissima siligo, deinde simila, deinde cui nihil demptum est, | 5 |
| qu<em> ΑΥΤΟΠΥΡΟΝ Graeci uocant: infirmior est ex polline, infir- | |
| missimus cibarius panis. |