| Ex leguminibus uero ualentior faba uel lenticula quam pisum. Ex | 2.18.5.1 |
| holeribus ualentior rapa napique et omnes bulbi, in quibus cepam quo- | |
| que et alium numero, quam pastinaca uel <quae> specialiter radicula | |
| appellatur. Item firmior brassica et beta et porrum quam lactuca uel | |
| cucurbita uel asparagus. At ex fructibus surculorum ualentiores uuae, | 6.1 |
| ficus, nuces, palmulae quam quae poma proprie nominantur; atque ex | |
| his ipsis firmiora quae sucosa quam quae fragilia sunt. |