| Neque uero in generibus rerum tantummodo discrimen est, sed | 2.18.8.1 |
| etiam in ipsis; quod et aetate fit et membro et solo et caelo et habitu. | |
| Nam quadrupes omne animal, si lactens est, minus alimenti praestat, | |
| itemque quo tenerior pullus cohortalis est; in piscibus quoque media | |
| aetas, quae non summam magnitudinem inpleuit. Deinde ex eodem | 5 |
| sue ungulae, rostrum, aures, cerebellum, ex agno haedoue cum petiolis | |
| totum caput aliquanto quam cetera membra leuiora sunt, adeo ut in | |
| media materia poni possint. Ex auibus colla alaeue recte infirmis ad- | 9.1 |
| numerantur. Quod ad solum uero pertinet, frumentum quoque ualen- | |
| tius est collinum quam campestre; leuior piscis inter saxa editus quam | |
| in harena, leuior in harena quam in limo. Quo fit, ut e<x> stagno uel | |
| lacu uel flumine eadem genera grauiora sint, leuiorque qui in alto quam | 5 |
| qui in uado uixit. Omne etiam ferum animal domestico leuius, et quod- | |
| cumque umido caelo quam quod sicco natum est. Deinde etiam omnia | 10.1 |
| pinguia quam macra, recentia quam salsa, noua quam uetusta plus | |
| alimenti habent. Tum res eadem magis alit iurulenta quam assa, ma- | |
| gis assa quam elixa. Ouum durum ualentissimae materiae est, molle | |
| uel sorbile inbecillissimae. Cumque panificia omnia firmissima sint, | 5 |
| elota tamen quaedam genera frumenti, ut halica, oryza, tisana, uel ex | |
| isdem facta sorbitio aut pulticula, et aqua quoque madens panis in- | |
| becillissimis adnumerari potest. |