| Ex potionibus uero quaecumque ex frumento facta est, itemque | 2.18.11.1 |
| lac, mulsum, defrutum, passum, uinum aut dulce aut uehemens aut | |
| mustum aut magnae uetustatis ualentissimi generis est. <At> acetum | |
| et <id> uinum, quod paucorum annorum uel austerum uel pingue est, | |
| in media materia est; ideoque infirmis numquam generis alterius | 5 |
| dari debet. Aqua omnium inbecillissima est; firmiorque ex frumento | |
| potio est, quo firmius est ipsum frumentum; firmior ex eo uino, quod | |
| bono solo quam quod tenui, quodque temperato caelo quam quod nimis | |
| aut umido aut nimis sicco nimiumque aut frigido aut calido natum | |
| est. Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum | 12.1 |
| est, passum, ex quo sicciore uua est, eo ualentius est. Aqua leuissima | |
| pluuialis est, deinde fontana, tum ex flumine, tum ex puteo, post haec | |
| ex niue aut glacie: grauior his ex lacu, grauissima ex palude. Facilis | |
| etiam et necessaria cognitio est naturam eius requirentibus. Nam | 5 |
| leuis pondere apparet, et ex is, quae pondere pares sunt, eo melior quae- | |
| que est, quo celerius et calfit et frigescit, quoque celerius in ea le- | |
| gumina percoquuntur. Fere uero sequitur, ut, quo ualentior quaeque | 13.1 |
| materia est, eo minus facile concoquatur, sed, si concocta est, plus alat. | |
| Itaque utendum est materiae genere pro uiribus, modusque omnium | |
| pro genere sumendus. Ergo inbecillis hominibus rebus infirmissimis | |
| opus est: mediocriter firmos media materia optime sustinet, et ro- | 5 |
| bustis apta ualidissima est. Plus deinde aliquis adsumere ex leuioribus | |
| potest: magis in iis, quae ualentissima sunt, temperare sibi debet. |