| Neque haec sola discrimina sunt; sed etiam aliae res boni | 2.19.1.1 |
| suci sunt, aliae mali, quas ΕΥΧΥΛΟΥΣ uel ΚΑΚΟΧΥΛΟΥΣ Graeci | |
| uocant; aliae lenes, aliae acres; aliae crassiorem pituitam in nobis fa- | |
| ciunt, aliae tenuiorem; aliae idoneae stomacho, aliae alienae sunt; | |
| itemque aliae inflant, aliae ab hoc absunt; aliae calfaciunt, aliae refri- | 5 |
| gerant; aliae facile in stomacho acescunt, aliae <non> facile intus cor- | 2.1 |
| rumpuntur; aliae mouent aluum, aliae supprimunt; aliae citant uri- | |
| nam, aliae tardant; quaedam somnum mouent, quaedam sensum exci- | |
| tant. Quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam aliud alii uel corpori | |
| uel ualetudini conuenit. | 5 |