| Boni suci sunt triticum, siligo, halica, oryza, amulum, tra- | 2.20.1.1 |
| gum, tisana, lac, caseus mollis, omnis uenatio, omnes aues, quae ex me- | |
| dia materia sunt, ex maioribus quoque eae, quas supra nomi- | |
| naui; medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, ut lupus; uerna | |
| lactuca, urtica, malua, [cucumis,] cucurbita, <ouum sorbile,> por- | 5 |
| tulaca, cocleae, palmulae; ex pomis quodcumque neque acerbum neque | 2.1 |
| acidum est; uinum dulce uel lene, passum, defrutum; oleae, quae ex | |
| his duobus in altero utro seruatae sunt; uuluae, rostra, trunculique | |
| suum, omnis pinguis caro, omnis glutinosa, omne iecur. |