| Mali uero suci sunt milium, panicium, hordeum, legu- | 2.21.1.1 |
| mina; caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamen- | |
| tum, garum, uetus caseus; siser, radicula, rapa, napi, bulbi; brassica | |
| magisque etiam cyma eius, asparagus, beta, cucumis, porrus, eruca, | |
| nasturcium, thymum, nepeta, satureia, hysopum, ruta, anetum, feni- | 5 |
| culum, cuminum, anesum, lapatium, sinapi, alium, cepe; lienes, renes, | |
| intestina; pomum quodcumque acidum uel acerbum est; acetum, | |
| omnia acria, acida, acerba, oleum; pisces quoque saxatiles, omnesque, | |
| qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri uir<o>sique | |
| sunt, ut fere quos stagna, lacus limosique riui ferunt, quique in nimiam | 10 |
| magnitudinem excesserunt. |