| Lenes autem sunt sorbitio, pulticula, laganus, amilum, | 2.22.1.1 |
| tisana, pinguis caro et quaecumque glutinosa est; quod fere quidem | |
| in omni domestica fit, praecipue tamen in ungulis trunculisque suum, | |
| in pe<t>iolis capitulisque haedorum et uitulorum et agnorum, omnibus- | |
| que cerebellis; item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, pas- | 5 |
| sum, nuclei pinei. Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, | 2.1 |
| omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis. Item alium, | |
| cepa, eruca, ruta, nasturcium, cucumis, beta, brassica, asparagus, | |
| sinapi, radicula, intubus, ocimum, lactuca, maximaque holerum pars. |