| Stomacho autem aptissima sunt, quaecumque austera | 2.24.1.1 |
| sunt; etiam quae acida sunt, quaeque contacta sale modice sunt; item | |
| panis sine fermento, et elota halica, uel oriza uel tisana; omnis auis, | |
| omnis uenatio; atque utraque uel assa uel elixa: ex domesticis animali- | |
| bus bubula: si quid ex ceteris sumitur, macrum potius quam pingue; | 2.1 |
| ex sue ungulae, rostra, aures, uoluae sterilesque; ex holeribus intubus, | |
| lactuca, pastinaca, cucurbita elixa, siser; ex pomis cerasium, morum, | |
| sorbum, pirum fragile, quale Crustuminum uel Meuianum est; item | |
| pira, quae reponuntur, Tarentina atque Signina, malum orbiculatum | 5 |
| aut Scaudianum uel Amerinum uel Cotoneum uel Punicum, uuae ex | |
| olla; molle ouum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura mu- | 3.1 |
| ria, eaedem aceto intinctae, uel nigrae, quae in arbore bene permatu- | |
| ruerunt, uel quae in passo defrutoue seruatae sunt; uinum austerum, | |
| licet etiam asperum sit, item resinatum; duri ex media materia pisces, | |
| ostrea, pectines, murices, purpurae, cocleae, cibi potionesque uel fri- | 5 |
| gidae uel feruentes, apsinthium. |