| Aliena uero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, om- | 2.25.1.1 |
| nia iurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fer- | |
| mentatus, itemque uel ex milio uel ex hordeo, radices holerum, et quod- | |
| cumque holus ex oleo garoue estur, mel, mulsum, defrutum, passum, | |
| lac, omnis caseus, uua recens, ficus et uirides et aridae, legumina om- | 5 |
| nia, quaeque inflare consuerunt; item thymum, nepeta, satureia, | 2.1 |
| hysopum, nasturcium, lapatium, lapsanum, iuglandes. Ex his autem | |
| intellegi potest non, quicquid boni suci est, protinus stomacho con- | |
| uenire, neque, <quic>quid stomacho conuenit, protinus boni suci esse. |