| Inflant autem omnia fere legumina, omnia pinguia, om- | 2.26.1.1 |
| nia dulcia, omnia iurulenta, mustum, atque etiam id uinum, cui nihil | |
| adhuc aetatis accessit; ex holeribus alium, cepa, brassica, omnesque | |
| radices, excepto sisere et pastinaca; bulbi, ficus etiam aridae sed ma- | 2.1 |
| gis uirides, uuae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, | |
| omnisque caseus; quicquid deinde subcrudum aliquis adsumpsit. Mi- | |
| nima inflatio fit ex uenatione, aucupio, piscibus, pomis, oleis, con- | |
| chyliisue, ouis uel mollibus uel sorbilibus, uino uetere. Feniculum uero | 5 |
| et anetum inflationes etiam leuant. |