| Contra astringunt panis ex siligine uel ex simila, magis si | 2.30.1.1 |
| sine fermento est, magis etiam si ustus est, intenditurque uis eius | |
| etiam, si bis coquitur, pulticula uel ex halica uel ex panicio uel ex | |
| milio, itemque ex isdem sorbitio, et magis si haec ante fricta sunt; | |
| lenticula, cui uel beta uel intubus uel ambubeia uel plantago adiecta | 5 |
| est, magisque etiam si illa ante fricta est, per se etiam intubus uel ex | |
| plantagine uel ambubeia f<ri>cta, minuta holera, brassica bis decocta; | |
| dura oua, magisque si assa sunt; minutae aues, merula, palumbus, | 2.1 |
| magisque in posca si decoctus est, grues, omnes aues, quae magis cur- | |
| runt quam uolant; lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, ma- | |
| ximeque bubulum, ac sebum ipsum; caseus, qui uehementior uetustate | |
| fit uel ea mutatione, quam in eo transmarino uidemus, aut si recens est, | 5 |
| ex melle mulsoue decoctus; item mel coctum, pira inmatura, sorua, ma- | 3.1 |
| gisque ea, quae torminalia nominantur, mala Cotonea et Punica, oleae | |
| uel albae uel permaturae, murta, palmulae, purpurae, murices, uinum | |
| resinatum uel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod infer- | |
| uuit, item defrutum, passum, aqua uel tepida uel praefrigida, dura, | 5 |
| id est ea, quae tarde put<r>escit, ideoque pluuia potissimum; omnia | |
| dura, macra, austera, aspera, tosta, <et in eadem> carne assa potius | |
| quam elixa. |