| LIBER III. | |
| Prouisis omnibus, quae pertinent ad uniuersa genera morbo- | 3.1.1.1 |
| rum, ad singulorum curationes ueniam. Hos autem in duas species | |
| Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt. | |
| Ide<m>que quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii | |
| inter acutos, alii inter longos rettulerunt; ex quo plura eorum genera | 5 |
| esse manifestum est. Quidam enim breues utique sunt, qui cito uel tol- | 2.1 |
| lunt hominem, uel ipsi cito finiuntur; quidam longi, sub quibus ne- | |
| que sanitas in propinquo neque exitium est; tertiumque genus eorum | |
| est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantum- | |
| modo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit. Atque | 3.1 |
| etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia | |
| non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur. | |
| Ego cum de singulis dicam, cuius quisque generis sit indicabo. Diui- | |
| dam autem omnes in eos, qui IN TOTIS CORPORIBVS consistere | 5 |
| uidentur, et eos, qui oriuntur in partibus. Incipiam a prioribus, pauca | |
| de omnibus praefatus. |