| In nullo quidem morbo minus fortuna sibi uindicare quam ars | 3.1.4.1 |
| potest: ut pote qu<o>m repugnante natura nihil medicina proficiat. Ma- | |
| gis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis mor- | |
| bis quam in longis: hic enim breue spatium est, intra quod, si auxi- | |
| lium non profuit, aeger extinguitur: ibi et deliberationi et mutationi | 5 |
| remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus ac- | |
| cessit, obsequens aeger sine illius uitio pereat. Longus tamen morbus | 5.1 |
| cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est. Et | |
| acutus quidem quo uetustior est, longus autem quo recentior, eo fa- | |
| cilius curatur. |