| Alterum illud ignorari non oportet, quod non omnibus aegris | 3.1.5.5 |
| eadem auxilia conueniunt. Ex quo incidit, ut alia atque alia summi | |
| auctores quasi sola uindicarint, prout cuique cesserat. Oportet itaque, | 6.1 |
| ubi aliquid non respondet, non tanti putare auctorem quanti aegrum, | |
| et experiri aliud atque aliud, sic tamen ut in acutis morbis cito mute- | |
| tur quod nihil prodest in longis, quos tempus ut facit sic etiam soluit, | |
| non statim condemnetur, si quid non statim profuit, minus uero re- | 5 |
| moueatur, si quid paulum saltem iuuat, quia profectus tempore ex- | |
| pletur. |