| Protinus autem inter initia scire facile est, quis acutus mor- | 3.2.1.1 |
| bus quis longus sit, non in is solis, in quibus semper ita se habet, sed | |
| in is quoque, in quibus uariat. Nam ubi sine intermissionibus ac- | |
| cessiones et dolores graues urgent, acutus est morbus: ubi lenti | |
| dolores lentaeue febres sunt et spatia inter accessiones porri- | 5 |
| gunt, acceduntque ea signa, quae priore uolumine | |
| exposita sunt, longum hunc futurum esse manifestum est. Videndum | 2.1 |
| etiam est, morbus an increscat, an consistat, an minuatur, quia quae- | |
| dam remedia increscentibus morbis, plura inclinatis conueniunt; ea- | |
| que, quae decrescentibus apta sunt, ubi acutus increscens urget, in re- | |
| missionibus potius experienda sunt. Increscit autem morbus, dum | 5 |
| grauiores dolores accessionesque ueniunt, eaeque et ante, quam pro- | |
| ximae, reuertuntur et postea desinunt. Atque in longis quoque morbis | 3.1 |
| etiam tales notas non habentibus scire licet increscere, si somnus in- | |
| certus est, si deterior concoctio, si foediores deiectiones, si tardior sen- | |
| sus, si pigrior mens, si percurrit corpus frigus aut calor, si id magis | |
| pallet. Ea uero, quae contraria his sunt, decedentis eius notae sunt. * * | 5 |
| Praeter haec in acutis morbis serius aeger alendus est, nec nisi iam is | |
| inclinatis, ut primo dempta materia impetum frangat, in longis ma- | |
| turius, ut sustinere spatium adfecturi mali possit. Ac si quando is | 4.1 |
| non in toto corpore sed in parte est, magis tamen ad rem pertinet uim | |
| totius corporis moliri quam proprie partis aegrae sanitatem. Multum | |
| etiam interest, ab initio quis recte curatus sit an perperam, quia cura- | |
| tio minus is prodest, in quibus adsidue frustra fuit. Si qui temere ha- | 5 |
| bitus adhuc integris uiribus uiuit, admota curatione momento re- | |
| stituitur. |