| Sed cum ab is coeperim, quae notas quasdam futurae | 3.2.5.1 |
| aduersae ualetudinis exhibent, curationum quoque principium ab ani- | |
| maduersione eiusdem temporis faciam. Igitur si quid ex is, quae pro- | |
| posita sunt, incidit, omnium optima sunt quies et abstinen- | |
| tia: si quid bibendum est, aqua, idque interdum uno die fieri satis est, | 5 |
| interdum, si terrentia manent, biduo; proximeque abstinentiam sumen- | |
| dus est cibus exiguus, bibenda aqua, postero die etiam vinum, deinde | |
| inuicem alternis diebus modo aqua modo uinum, donec omnis [causae] | |
| metus finiatur. Per haec enim saepe instans grauis morbus discutitur. | 6.1 |
| Plurimique falluntur, dum se primo die protinus sublaturos languorem | |
| aut exercitatione aut balneo aut coacta deiectione aut uomitu aut suda- | |
| tionibus aut uino sperant; non quo non interdum incidat aut non | |
| dec<e>per<i>t sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo | 5 |
| medeatur: cum praesertim etiam pro modo terroris moderari liceat, et, | |
| si leuiora indicia fuerunt, satis sit a uino tantum abstinere, quod sub- | |
| tractum plus, quam si cibo quid dematur, adiuuat; si paulo grauiora, | 7.1 |
| facile sit non aquam tantum bibere sed etiam cibo carnem subtrahere, | |
| interdum panis quoque minus quam pro consuetudine adsumere, umi- | |
| doque cibo esse contentos et holere potissimum, satisque sit tum ex toto | |
| a cibo, a uino, ab omni motu corporis abstinere, cum uehementes notae | 5 |
| terruerunt. Neque dubium est, quin uix quisquam, qui non dissimu- | |
| lauit sed per haec mature morbo occurrit, aegrotet. |