| Igitur, ut ad propositum meum redeam, rationalem quidem puto | 1.pr.74.1 |
| medicinam esse debere, instrui uero ab euidentibus causis, obscuris | |
| omnibus non ab cogitatione artificis sed ab ipsa arte reiectis. Incidere | |
| autem uiuorum corpora et crudele et superuacuum est, mortuorum | |
| discentibus necessarium: nam positum et ordinem nosse debent, quae | 5 |
| cadauer melius quam uiuus et uulneratus homo repraesenta[n]t. Sed | 75.1 |
| et cetera, quae modo in uiuis cognosci possunt, in ipsis curationibus | |
| uulneratorum paulo tardius sed aliquanto mitius usus ipse monstrabit. |