| Themisonis uero aemuli, si perpetua quae promittunt habent, ma- | 1.pr.62.1 |
| gis etiam quam ulli rationales sunt. Neque enim, si quis non omnia | |
| tenet, quae rationalis alius probat, protinus alio [nouo] nomine artis | |
| indiget, si modo, (quod primum est,) non memoriae soli sed rationi | |
| quoque insistit. Si, uero quod propius est, uix ulla perpetua prae- | 63.1 |
| cepta medicinalis ars recipit, idem sunt quod ii, quos experimenta sola | |
| sustinent; eo magis quoniam, conpresserit aliquem morbus an fuderit, | |
| quilibet etiam inperitissimus uidet: quid autem conpressum corpus re- | |
| soluat, quid solutum teneat, si a ratione tractum est, rationalis est me- | 5 |
| dicus; si, <ut> ei, qui se rationalem negat, confiteri necesse est, ab | |
| experientia, empericus. Ita apud eum morbi cognitio extra artem, me- | 64.1 |
| dicina intra usum est; neque adiectum quicquam empericorum pro- | |
| fessioni, sed demptum est, quoniam illi multa circumspiciunt, hi tantum | |
| facillima, et non plus quam uulgaria. Nam et ii, qui pecoribus ac iumen- | 65.1 |
| tis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non pos- | |
| sint, communibus tantummodo insistunt; et exterae gentes, cum sup- | |
| tilem medicinae rationem non nouerint, communia tantum uident; et | |
| qui ampla ualetudinaria nutriunt, quia singulis summa cura consulere | 5 |
| non sustinent, ad communia ista confugiunt. Neque Hercules istud | 66.1 |
| antiqui medici nescierunt, sed his contenti non fuerunt. Ergo etiam | |
| uetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia | |
| <et> propria intuentem. Ac ne isti quidem ipsi intra suam professio- | |
| nem consistere ullo modo possunt: siquidem et conpressorum et fluen- | 5 |
| tium morborum genera diuersa sunt; faciliusque id in iis, quae fluunt, | |
| inspici potest. Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum | 67.1 |
| uomere; aliud deiectionibus, aliud torminibus laborare; aliud sudore | |
| digeri, aliud tabe consumi. Atque in partes quoque umor erumpit, ut | |
| oculos aurisque; quo periculo nullum humanum membrum uacat. Nihil | |
| autem horum sic ut aliud curatur. Ita protinus in his a communi | 68.1 |
| fluentis morbi contemplatione ad propriam medicin<a> descendit. At- | |
| que in hac quoque rursus alia proprietatis notitia saepe necessaria est; | |
| quia non eadem omnibus etiam in similibus casibus opitulantur: si- | |
| quidem certae qu<aeda>m res sunt, quae in pluribus uentrem aut ad- | 5 |
| stringunt aut resoluunt. Inueniuntur tamen, in quibus aliter atque | |
| in ceteris idem eueniat: in his ergo communium inspectio contra- | |
| ria est, propriorum tantum salutaris. Et causae quoque aestimatio | 69.1 |
| saepe morbum soluit. Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medi- | |
| cus, quem nuper uidimus, Cassius febricitanti cuidam et magna siti | |
| adfecto, cum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam | |
| frigidam ingessit; qua ille <e>pota cum uini uim miscendo fregisset, | 5 |
| protinus febrem somno et sudore discussit. Quod auxilium medicus | 70.1 |
| opportune prouidit non ex eo, quod aut adstrictum corpus erat aut | |
| fluebat, sed ex ea causa, quae ante praecesserat. Estque etiam pro- | |
| prium aliquid et loci et temporis istis quoque auctoribus: qui, cum | |
| disputant, quemadmodum sanis hominibus agendum sit, praecipiunt, | 5 |
| ut grauibus aut locis aut temporibus magis uitetur frigus, aestus, sa- | |
| tietas, labor, libido; magisque ut conquiescat isdem locis aut tempori- | |
| bus, si quis grauitatem corporis sensit, ac neque uomitu stomachum ne- | |
| que purgatione aluum sollicitet. Quae uera quidem sunt; a commu- | 71.1 |
| nibus tamen ad quaedam propria descendunt, nisi persuadere nobis | |
| uolunt sanis quidem considerandum esse, quod caelum, quod tempus | |
| anni sit, aegris uero non esse; quibus tanto magis omnis obseruatio | |
| necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est. Qui<n> | 5 |
| etiam morborum in isdem hominibus aliae atque aliae proprietates | |
| sunt; et qui secundis aliquando frustra curatus est, contrariis saepe | |
| restituitur. Plurimaque in dando cibo discrimina reperiuntur, ex qui- | 72.1 |
| bus contentus uno ero. Nam famem facilius adulescens quam puer, fa- | |
| cilius in denso caelo quam in tenui, facilius hieme quam aestate, faci- | |
| lius uno cibo quam prandio quoque adsuetus, facilius inexercitatus | |
| quam exercitatus homo sustinet: saepe autem in eo magis necessaria | 73.1 |
| cibi festinatio est, qui minus inediam tolerat. Ob quae conicio eum, | |
| qui propria non nouit, communia tantum debere intueri; eumque, | |
| qui nosse proprietates potest, non illas quidem oportere neglegere, sed | |
| his quoque insistere; ideoque, cum par scientia sit, utiliorem tamen | 5 |
| medicum esse amicum quam extraneum. |