| Quod ad Erasistratum pertinet, primum ipsa euidentia eius opi- | 1.pr.58.1 |
| nioni repugnat * * quia raro nisi post horum aliquid morbus uenit; | |
| deinde non sequitur, ut, quod alium non adficit aut eundem alias, id ne | |
| alteri quidem aut eidem tempore alio noceat. Possunt enim quaedam | |
| subesse corpori uel ex infirmitate eius uel ex aliquo adfectu, quae uel | 5 |
| in alio non sunt, uel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, | |
| u<t> concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus | |
| effici<a>nt. Quod si contemplationem rerum naturae, quam temere me- | 59.1 |
| dici <isti> sibi uindicant, satis conprehendisset, etiam illud scisset, nihil | |
| omnino ob unam causam fieri, sed id pro causa adprehendi, quod con- | |
| tulisse plurimum uidetur. Potest autem id, dum solum est, non | |
| mouere, quod iunctum aliis maxime moueat. Accedit ad haec, quod | 60.1 |
| ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem | |
| fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duo- | |
| bus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo ua- | |
| caret; quod cotidie fieri apparet. Ex quo disci potest, ut uera sit illa | 61.1 |
| transfusio, tamen illam non per se, cum plenum corpus est, fieri, sed | |
| cum horum aliquid accesserit. |