| Quamuis ne haec quidem sic praeteriri debent, quasi nullam con- | 1.pr.54.1 |
| trouersiam recipiant. Nam et Erasistratus non ex illis <causis> fieri | |
| morbos dixit, quoniam et alii et idem alias post istas non febricita- | |
| rent; et quidam medici saeculi nostri sub auctore, ut ipsi uideri uolunt, | |
| Themisone contendunt nullius causae notitiam quicquam ad curationes | 5 |
| pertinere; satisque esse quaedam communia morborum intueri. Siqui- | 55.1 |
| dem horum tria genera esse, unum adstrictum, alterum fluens, tertium | |
| mixtum. Nam modo parum excernere aegros, modo nimium, modo | |
| alia parte parum, alia nimium: haec autem genera morborum modo | |
| acuta esse, modo longa, et modo increscere, modo consistere, modo | 5 |
| minui. Cognito igitur eo, quod ex his est, si corpus adstrictum est, di- | 56.1 |
| gerendum esse; si profluuio laborat, continendum; si mixtum uitium | |
| habet, occurrendum subinde uehementiori malo. Et aliter acutis mor- | |
| bis medendum, aliter uetustis, aliter increscentibus, aliter subsisten- | |
| tibus, aliter iam ad sanitatem inclinatis. Horum obseruationem me- | 57.1 |
| dicinam esse; quam ita finiunt, ut quasi uiam quandam quam ΜΕΘΟ- | |
| ΔΟΝ nominant, eorumque, quae in morbis communia sunt, contempla- | |
| tricem esse contendant. Ac neque rationalibus se neque experimenta | |
| tantum spectantibus adnumerari uolunt, cum ab illis eo nomine dissen- | 5 |
| tiant, quod in coniectura rerum latentium nolunt esse medicinam; ab | |
| his eo, quod parum artis esse in obseruatione experimentorum credunt. |