| Cum haec per multa uolumina perque magnas contentionis [di- | 1.pr.45.1 |
| sputationes] a medicis saepe tractata sint atque tractentur, subicien- | |
| dum est, quae proxima uero uideri possint. Ea neque addicta alterutri | |
| opinioni sunt, neque ab utraque nimium abhorrentia, <sed> media | |
| quodammodo inter diuersas sententias; quod in plurimis conten- | 5 |
| tionibus deprehendere licet sine ambitione uerum scrutantibus: | |
| ut in hac ipsa re. Nam quae demum causae uel secundam uale- | 46.1 |
| tudinem praestent, uel morbos excitent, quo modo spiritus aut cibus uel | |
| trahatur uel digeratur, ne sapientiae quidem professores scientia con- | |
| prehendunt, sed coniectura persecuntur. Cuius autem rei non est certa | |
| notitia, eius opinio certum reperire remedium non potest. Verumque | 47.1 |
| est ad ipsam curandi rationem nihil plus conferre quam experientiam. | |
| Quamquam igitur multa sint ad ipsas artes proprie non pertinentia, | |
| tamen eas adiuuant excitando artificis ingenium: itaque ista quoque | |
| naturae rerum contemplatio, quamuis non faciat medicum, aptio- | 5 |
| rem tamen medicinae reddit perfectumque. Veri<que> simile est et | |
| Hippocraten et Erasistratum, et quicumque alii non contenti [sint] | |
| febres et ulcera agitare rerum quoque naturam aliqua parte scrutati | |
| sunt, non ideo quidem medicos fuisse, uerum id<eo> quoque maiores | |
| medicos extitisse. Ratione uero opus est ipsi medicinae, etsi non inter | 48.1 |
| obscuras causas neque inter naturales actiones, tamen saepe * * : est | |
| enim haec ars coniecturalis. Neque respondet ei plerumque non solum | |
| coniectura sed etiam experientia et interdum non febris, non †cibus, | |
| non somnus subsequitur, sicut adsueuit. Rarius sed aliquando morbus | 49.1 |
| quoque ipse nouus est: quem non incidere manifeste falsum est, cum | |
| aetate nostra * * * quae ex naturalibus partibus carne prolapsa et arente | |
| intra paucas horas exspirauerit, sic ut nobilissimi medici neque genus | |
| mali neque remedium inuenerint. Quos ego nihil temptasse iudico, | 50.1 |
| quia nemo in splendida persona periclitari coniectura sua uoluerit, ne | |
| occidisse, nisi seruasset, uideretur: ueri tamen simile est potuisse ali- | |
| quid cogitare, detracta tali uerecundia, et fortasse responsurum fuisse | |
| id, quod aliquis esset expertus. Ad quod medicinae genus neque sem- | 51.1 |
| per similitudo aliquid confert, et si quando confert, tamen id ipsum | |
| rationale est, inter similia genera et morborum et remediorum cogi- | |
| tare, quo potissimum medicamento sit utendum. Cum igitur talis res | |
| incidit, medicus aliquid oportet inueniat, quod non utique fortasse | 5 |
| sed saepius tamen etiam respondeat. Petet autem nouum quodque | 52.1 |
| consilium non ab rebus latentibus (istae enim dubiae et incertae sunt), | |
| sed ab iis, quae explorari possunt, id est euidentibus causis. Interest | |
| enim fatigatio morbum an sitis, an frigus an calor, an uigilia an fames | |
| fecerit, an cibi uinique abundantia, an intemperantia libidinis. Neque | 53.1 |
| ignorare hunc oportet, quae sit aegri natura, umidum magis an magis | |
| siccum corpus eius sit, ualidi nerui an infirmi, frequens aduersa uale- | |
| tudo an rara, eaque, cum est, uehemens esse soleat an leuis, breuis an | |
| longa; quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum | 5 |
| luxu an cum frugalitate: ex his enim similibusque saepe curandi noua | |
| ratio ducenda est. |