| Atque ea quidem, de quibus est dictum, superuacua esse tantum- | 1.pr.40.1 |
| modo: id uero, quod restat, etiam crudele, uiuorum hominum aluum | |
| atque praecordia incidi, et salutis humanae praesidem artem non solum | |
| pestem alicui, sed hanc etiam atrocissimam inferre; cum praesertim | |
| ex his, quae tanta violentia quaerantur, alia non possint omnino co- | 5 |
| gnosci, alia possint etiam sine scelere. Nam colorem, l<e>uorem, molli- | 41.1 |
| tiem, duritiem, similiaque omnia non esse talia inciso corpore, qualia | |
| integro fuerint, quia, cum corpor<a> inuiolata sint, haec tamen metu, | |
| dolore, inedia, cruditate, lassitudine, mille aliis mediocribus adfecti- | |
| bus saepe mutentur; multo magis ueri simile esse interiora, quibus | 5 |
| maior mollities, lux ipsa noua sit, sub grauissimis uulneribus et ipsa | |
| trucidatione mutari. Neque quicquam esse stultius, quam quale quid- | 42.1 |
| que uiuo homine est, tale existimare esse moriente, immo iam mortuo. | |
| Nam uterum quidem, qui minus ad rem pertineat, spirante homine | |
| posse diduci: simul atque uero ferrum ad praecordia accessit et di- | |
| scissum transuersum saeptum est, quod membrana quaedam <est quae> | 5 |
| superiores partes ab inferioribus <di>ducit (ΔΙΑΦΡΑΓΜΑ Graeci uo- | |
| cant), hominem animam protinus amittere: ita mortui demum prae- | |
| cordia et uiscus omne in conspectum latrocinantis medici dari ut<ique> | |
| necesse est tale, quale mortui sit, non quale uiui fuit. Itaque consequi | 43.1 |
| medicum, ut hominem crudeliter iugulet, non ut sciat, qualia uiui ui- | |
| scera habeamus. Si quid tamen sit, quod adhuc spirante homine con- | |
| spectu subiciatur, id saepe casum offerre curantibus. Interdum enim | |
| gladiatorem in harena uel militem in acie uel uiatorem a latronibus ex- | 5 |
| ceptum sic uulnerari, ut eius interior aliqua pars aperiatur, et in alio | |
| alia; ita sedem, positum, ordinem, figuram, similiaque alia cogno- | |
| scere prudentem medicum, non caedem sed sanitatem molientem, id- | |
| que per misericordiam discere, quod alii dira crudelitate cognorint. | |
| Ob haec ne mortuorum quidem lacerationem necessariam esse (quae | 44.1 |
| etsi non crudelis, tamen foeda sit), cum aliter pleraque in mortuis se | |
| habeant; quantum uero in uiuis cognosci potest, ipsa curatio ostendat. |