| Contra ii, qui se ENPIRICOS ab experientia nominant, euidentes | 1.pr.27.1 |
| quidem causas ut necessarias amplectuntur: obscurarum uero causa- | |
| rum et naturalium actionum quaestionem ideo superuacuam esse con- | |
| tendunt, quoniam non conprehensibilis natura sit. Non posse uero con- | 28.1 |
| prehendi patere ex eorum, qui de his disputarunt, discordia, cum de ista | |
| re neque inter sapientiae professores, neque inter ipsos medicos con- | |
| ueniat. Cur enim potius aliquis Hippocrati credat quam Herophilo? | |
| cur huic potius quam Asclepiadi? Si rationes sequi uelit, omnium | 29.1 |
| posse uideri non inprobabiles; si curationes, ab omnibus his aegros per- | |
| ductos esse ad sanitatem. Ita neque disputationi neque auctoritati | |
| cuiusquam fidem derogari oportuisse. Etiam sapientiae studiosos | |
| maximos medicos esse, si ratiocinatio hoc faceret: nunc illis uerba | 5 |
| superesse, deesse medendi scientiam. Differre quoque pro natura lo- | 30.1 |
| corum genera medicinae, et aliud opus esse Romae, aliud in Aegypto, | |
| aliud in Gallia. Quod si morbos haec [causae] facerent, quae ubique | |
| eadem essent, eadem remedia quoque ubique esse debuisse. Saepe | |
| etiam causas apparere, ut puta lippitudinis, uulneris, neque ex his | 5 |
| patere medicinam. Quod si scientiam hanc non subiciat euidens causa, | 31.1 |
| multo minus eam posse subicere, quae in dubio est. Cum igitur illa in- | |
| certa, inconprehensibilis sit, a certis potius et exploratis petendum | |
| esse praesidium, id est is, quae experientia in ipsis curationibus do- | |
| cuerit, sicut in ceteris omnibus artibus. Nam ne agricolam quidem aut | 32.1 |
| gubernatorem disputatione sed usu fieri. Ac nihil istas cogitationes ad | |
| medicinam pertinere eo quoque disci, quod qui diuersa de his senserint, | |
| ad eandem tamen sanitatem homines perduxerint: id enim fecisse, | |
| quia non ab obscuris causis neque a naturalibus actionibus, quae apud | 5 |
| eos diuersae erant, sed ab experimentis, prout cuique responderant, | |
| medendi uias traxerint. Ne inter initia quidem ab istis quaestionibus | 33.1 |
| deductam esse medicinam, sed ab experimentis: aegrorum enim, qui | |
| sine medicis erant, alios propter auiditatem primis diebus protinus | |
| cibum adsumpsisse, alios propter fastidium abstinuisse; leuatumque | |
| magis eorum morbum esse, qui abstinuerant. Itemque alios in ipsa | 34.1 |
| febre aliquid edisse, alios paulo ante eam, alios post remissionem eius; | |
| optime deinde iis cessisse, qui post finem febris id fecer<a>nt; eademque | |
| ratione alios inter principia protinus usos esse cibo pleniore, alios | |
| exiguo; grauioresque eos factos, qui se implerant. Haec similiaque | 35.1 |
| cum cottidie inciderent, diligentes homines notasse quae plerumque | |
| melius responderent; deinde aegrotantibus ea praecipere coepisse. Sic | |
| medicinam ortam, subinde aliorum salute, aliorum interitu perniciosa | |
| discernentem a salutaribus. Repertis deinde iam remediis, homines de | 36.1 |
| rationibus eorum disserere coepisse; nec post rationem medicinam | |
| esse inuentam, sed post inuentam medicinam rationem esse quaesi- | |
| tam. Requirere etiam s<e>, ratio idem doceat quod experientia an aliud: | |
| si idem, superuacuam esse; si aliud, etiam contrariam. Primo tamen | 5 |
| remedia exploranda summa cura fuisse; nunc uero iam explorata esse; | |
| neque aut noua genera morborum reperiri, aut nouam desiderari medi- | |
| cinam. Quod si iam incidat mali genus aliquod ignotum, non ideo ta- | 37.1 |
| men fore medico de rebus cogitandum obscuris, sed eum protinus | |
| uisurum cui morbo id proximum sit, temptaturumque remedia si- | |
| milia illis, quae uicino malo saepe succurrerint, et per eius similitudi- | |
| nes opem reperturum. Neque enim se dicere medicum consilio non | 38.1 |
| egere et inrationale animal hanc artem posse praestare; sed has laten- | |
| tium rerum coniecturas ad rem non pertinere, quia non intersit, quid | |
| morbum faciat, sed quid tollat; neque ad rem pertineat, quomodo, sed | |
| quid optime digeratur, siue hac de causa concoctio incidat siue illa, et | 5 |
| siue concoctio sit illa siue tantum digestio. Neque quaerendum esse quo- | 39.1 |
| modo spiremus, sed quid grauem et tardum spiritum expediat; neque | |
| quid uenas moueat, sed quid quaeque motus genera significent. Haec | |
| autem cognosci experimentis. Et in omnibus eiusmodi cogitationibus | |
| <in> utramque partem disseri posse; itaque ingenium et facundiam | 5 |
| uincere, morbos autem non eloquentia sed remediis curari. Quae si | |
| quis elinguis usu discreta bene norit, hunc aliquanto maiorem medi- | |
| cum futurum, quam si sine usu linguam suam excoluerit. |