| Praeter haec, cum in interioribus partibus et dolores et morborum | 1.pr.23.1 |
| uaria genera nascantur, neminem putant his adhibere posse remedia, | |
| qui ipsa<s> ignoret. Ergo necessarium esse incidere corpora mortuorum, | |
| eorumque uiscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse | |
| Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex car- | 5 |
| cere acceptos uiuos inciderint, considerarintque etiamnum spiritu re- | 24.1 |
| manente ea, quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, | |
| figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, l<e>uorem, con- | |
| tactum, processus deinde singulorum et recessus, et siue quid inseritur | |
| alteri, siue quid partem alterius in se recipit: neque enim, cum dolor | 25.1 |
| intus incidit, scire quid doleat eum, qui, qua parte quo<d>que uiscus | |
| intestinumue sit, non cognouerit neque curari id, quod aegrum est, | |
| posse ab eo, qui quid sit ignoret; et cum per uolnus alicuius uiscera | |
| patefacta sunt, eum, qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, ne- | 5 |
| scire quid integrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem posse | 26.1 |
| corruptis. Aptiusque extrinsecus inponi remedia conpertis interiorum | |
| et sedibus et figuris cognitaque eorum magnitudine; similesque om- | |
| nia, quae posita <supra> sunt, rationes habere. Neque esse crudele, si- | |
| cut plerique proponunt, hominum nocentium et horum quoque pau- | 5 |
| corum suppliciis remedia populis innocentibus saeculorum omnium | |
| quaeri. |