| Naturales uero corporis actiones appellant, per quas spiritum tra- | 1.pr.19.1 |
| himus et emittimus, cibum potionemque et adsumimus et concoquimus, | |
| itemque per quas eadem haec in omnes membrorum partes digeruntur. | |
| Tum requirunt etiam, quare uenae nostrae modo summittant se, modo | |
| attollant; quae ratio somni, quae uigiliae sit; sine quorum notitia | 5 |
| neminem putant uel occurrere uel mederi morbis inter haec nascentibus | |
| posse. Ex quibus quia maxime pertinere ad rem concoctio uidetur, huic | 20.1 |
| potissimum insistunt; et duce alii Erasistrato teri cibum in uentre | |
| contendunt, alii Plistonico Praxagorae discipulo putrescere; alii cre- | |
| dunt Hippocrati per calorem cibos concoqui; acceduntque Asclepiadis | |
| aemuli, qui omnia ista uana et superuacua esse proponunt: nihil enim | 5 |
| concoqui, sed crudam materiam, sicut adsumpta est, in corpus omne | |
| diduci. Et haec quidem inter eos parum constant: illud uero conuenit, | 21.1 |
| alium dandum cibum laborantibus, si hoc, alium, si illud uerum est: | |
| nam si teritur intus, eum quaerendum esse, qui facillime teri possit; | |
| si putrescit, eum, in quo hoc expeditissimum est; si calor concoquit, | |
| eum, qui maxime calorem mouet: at nihil ex his esse quaerendum, si | 22.1 |
| nihil concoquitur, ea uero sumenda, quae maxime manent, qualia ad- | |
| sumpta sunt. Eademque ratione, cum spiritus grauis est, cum somnus | |
| aut uigilia urguet, eum mederi posse arbitrantur, qui prius illa ipsa | |
| qualiter eueniant perceperit. | 5 |