| Tertianarum uero duo genera sunt. Alterum eodem modo, quo | 3.3.2.1 |
| quartana, et incipiens et desinens, illo tantum interposito discrimine, | |
| quod unum diem praestat integrum, tertio redit. Alterum longe perni- | |
| ciosius, quod tertio quidem die reuertitur, ex quadraginta autem et | |
| octo horis fere triginta et sex per accessionem occupat (interdum etiam | 5 |
| uel minus uel plus), neque ex toto in remissione desistit, sed tantum | |
| leuius est. Id genus plerique medici ΗΜΙΤΡΙΤΑΙΟΝ appellant. |