| Cottidianae uero uariae sunt et multiplices. Aliae enim protinus a | 3.3.3.1 |
| calore incipiunt, aliae a frigore, aliae ab horrore. Frigus uoco, ubi | |
| extremae partes membrorum inalgescunt, horrorem, ubi corpus totum | |
| intremit. Rursus aliae sic desinunt, ut ex toto sequatur integritas; | |
| aliae sic, ut aliquantum quidem minuatur ex febre, nihilo minus | 5 |
| tamen quaedam reliquiae remaneant, donec altera accessio accedat; ac | |
| saepe aliae * * uix quicquam aut nihil remittant sed continuent. | |
| Deinde aliae feruorem ingentem habent, aliae tolerabilem: aliae co- | 4.1 |
| tidie pares sunt, aliae inpares, atque inuicem altero die lenior, altero | |
| uehementior * : aliae tempore eodem postridie reuertuntur, aliae uel | |
| serius uel celerius: aliae diem noctemque accessione et decessione | |
| implent, aliae minus, aliae plus: aliae cum decedunt, sudorem mouent, | 5 |
| aliae non mouent; atque alias per sudorem ad integritatem uenitur, | |
| alias tantum corpus inbecillius redditur. At accessiones etiam modo | 5.1 |
| singulae singulis diebus fiunt, modo binae pluresue concurrunt. Ex | |
| quo saepe euenit, ut cotidie plures accessiones remissionesque sint, sic | |
| tamen, ut unaquaeque alicui priori respondeat. Interdum uero acces- | |
| siones quoque confunduntur, sic ut notari neque tempora earum neque | 5 |
| spatia possint. Neque uerum est, quod dicitur a quibusdam, nullam | |
| febrem inordinatam esse, nisi aut ex uomica aut ex inflammatione | |
| aut ex ulcere: facilior enim semper curatio foret, si hoc uerum esset: | |
| sed quod euidentes causae faciunt, facere etiam abditae possunt. Neque | 6.1 |
| de re sed de uerbo controuersiam mouent, qui, cum aliter aliterque | |
| in eodem morbo febres accedunt, non easdem inordinate redire, sed | |
| alias aliasque subinde oriri dicunt; quod tamen ad curandi rationem | |
| nihil pertineret, etiamsi uere diceretur. Tempora quoque remissionum | 5 |
| modo liberalia, modo uix ulla sunt. |