| Et febrium quidem ratio maxime talis est: curationum uero | 3.4.1.1 |
| diuersa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades offi- | |
| cium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet. Id uotum | |
| est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et uoluptas solet. Qua | |
| uero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista | 5 |
| contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum | |
| considerandum erit. |