| Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione conti- | 3.4.2.1 |
| nendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem mo- | |
| liebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam ma- | |
| teriem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant. | |
| Asclepiades medicamenta sustulit; aluum non totiens sed fere tamen | 5 |
| in omni morbo subduxit; febre uero ipsa praecipue se ad remedium | |
| eius uti professus est: conuellendas enim uires aegri putauit luce, uigi- | |
| lia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret. Quo | 3.1 |
| magis falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse conci- | |
| piunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae | |
| subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit. Ego autem medica- | |
| mentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo: | 5 |
| non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, | |
| quoniam ex inbecillitate summum periculum est. Minui ergo tan- | 4.1 |
| tum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi | |
| nihil noui accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce | |
| habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quo- | |
| que digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet. Quod ad | 5 |
| sitim uero somnumque pertinet, moderandum est, ut uigilet interdiu. | |
| Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti | |
| crucietur; os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, | 5.1 |
| quamuis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus | |
| dixit saepe in<t>eriore parte umorem non requirente os et fauces requi- | |
| rere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere. Ac primo quidem | |
| sic tenendus est. | 5 |