| Optimum uero medicamentum eius est oportune cibus datus; qui | 3.4.6.1 |
| quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde | |
| dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et id fortasse uel in Asia uel in | |
| Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia | |
| fatigarat, quartum diem cibo destinabat. At Themison nuper, non | 5 |
| quando coepisset febris, sed quando desisset, aut certe leuata esse<t>, | |
| considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non acces- | |
| serit febris, statim; si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue | |
| inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat. Nihil autem horum | 7.1 |
| utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus | |
| esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, | |
| potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures. | |
| Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, | 5 |
| quod tempus anni; minimeque in rebus inter se multum differen- | |
| tibus perpetuum esse praeceptum temporis potest. Ex morbo, qui plus | 8.1 |
| uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis | |
| digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte | |
| uidetur. Maturius etiam puero quam iuueni, aestate quam hieme dari | |
| debet. Vnum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut | 5 |
| aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu super- | |
| erunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem uereri coeperit, cibo sub- | |
| ueniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua ma- | |
| teria oneret, neque inbecillitatem fame prodat. Idque apud Erasistra- | 9.1 |
| tum quoque inuenio; qui quamuis parum docuit, quando uenter, | |
| quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse uisenda | |
| et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum | |
| uires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. | 5 |
| Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, | |
| eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit. | |
| Sed qui quaestui seruiunt, quoniam <is> maior ex populo est, libenter | 10.1 |
| amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac | |
| ipsa re. Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui | |
| aegrum raro uident: ille adsid<e>at necesse est, qui quod solum opus | |
| est uisurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acce- | 5 |
| perit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse | |
| consueuit. |