| Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam anti- | 3.4.11.1 |
| qui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris | |
| iudicaretur, ΚΡΙΣΙΜΟΥΣ nominabant. Hi erant dies tertius, quin- | |
| tus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et uicesi- | |
| mus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde | 5 |
| uni et uicensimo daretur. Igitur sic aegros nutri<e>bant, ut dierum | 12.1 |
| inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi leuiori- | |
| bus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio die | |
| febris desisset, recidiuam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut | |
| uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel | 5 |
| maius uel minus periculum esse dixit. Interdum enim peiores dies | |
| pares fiunt, et oportun<i>us post eorum accessiones cibus datur. Non- | 13.1 |
| numquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, | |
| qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in | |
| quo magnam uim esse antiqui fatebantur. Qui cum octauum primi | |
| die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius nu- | 5 |
| merus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, | |
| neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tri- | |
| buebant nono et undecimo. Quod cum fecissent sine ulla probabili ra- | 14.1 |
| tione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum | |
| transibant. Est etiam apud Hippocrate<n> eis, qu<os> septimus dies li- | |
| beraturus sit, quartum esse grauissimum. Ita illo quoque auctore in | |
| die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem | 5 |
| alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum ad- | |
| prehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, | |
| septimum decimum. In quo et ab inparis ad paris numeri rationem | 15.1 |
| transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die | |
| undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ra- | |
| tione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore | |
| reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Py- | 5 |
| thagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare | |
| dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando | |
| dandus cibus sit. |