| Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum | 3.4.16.1 |
| iam bene uenae conquieuerunt, an etiamnum manentibus reliquiis | |
| febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offe- | |
| rebant: Asclepiades inclinata quidem febre sed etiamnu<m> tamen in- | |
| haerente. In quo uanam rationem secutus est, non quo non sit inter- | 5 |
| dum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo | |
| scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod in- | |
| tegro corpori infertur. Neque tamen uerum est, quod Themisoni uide- | 17.1 |
| batur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, | |
| ut ab integro potissimum corpore diduceretur. Nam si diduci tam | |
| celeriter posset, id esset optimum: sed cum id breue tempus non prae- | |
| stet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab in- | 5 |
| cipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integer- | |
| rimo dandum est; si breue, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo | |
| loco uero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre con- | |
| tinua potest esse. |