| Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, | 3.4.18.1 |
| quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeter- | |
| iri, quo[d] aegris iucundius insidat †si interdum non uacat. Tutissi- | |
| mum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, | |
| ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen | 5 |
| ante minime pars dimidia praeterea<tur>. Idque non in ea sola febre, | |
| de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita seruandum est. |