Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt: nunc 3.5.1.1
ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit,
deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu
aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero
die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouer<i>t, cibus dari 5
potest. At si ex alto calor uenit et grauitas uel capitis uel praecordio- 2.1
rum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamuis unam
accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest,
expectandus est dies tertius; et ubi accessionis tempus praeteriit, ci-
bus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest; et 5
die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum.
Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet mor-
bum esse. Sed tertianarum uel quartanarum, <quarum> et certus cir-
cumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, ex-
peditior ratio est; de quibus suo loco dicam. Nunc uero eas 3.1
explicabo, quae cotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro com-
modissime datur, ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat. Sed
is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque
corpus integrum factum est: si quamuis non accessiones, febres tamen 5
iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen
remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur;
si altero die grauior, <altero leuior> accessio est, post grauiorem. Fere 4.1
uero grauiorem accessionem leuior nox sequitur; quo fit, ut grauiorem
accessionem nox quoque tristior antecedat. At si continuatur febris
neque leuior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari de-
beat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum 5
tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet, non quia
mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet. Si uero ne tum qui- 5.1
dem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum
sua natura melius esse debeat, morbi uitio non est; simulque inse-
quitur tempus meridianum, a quo cum omnis aeger fere peior fiat,
timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur. 5
Igitur alii uespere tali aegro cibum dant: sed cum eo tempore fere pes-
simi sint qui aegrotant, uerendum est, ne, si quid tunc mouerimus, fiat
aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito 6.1
iam grauissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis uero
antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde ma-
tutino tempore, quod natura sua leuissimum est. Si uero febres uagae
sunt, quia uerendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocum- 5
que quis ex accessione leuatus est, tunc debet adsumere. At si plures 7.1
accessiones eo<dem> die ueniunt, considerare oportet, paresne per
omnia sint, quod uix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt,
post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem
et uesperum desinit. Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: 5
nam si grauior altera, altera leuior est, post grauiorem dari debet; si
altera longior, altera breuior, post longiorem: si altera grauior, altera
longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa ui, an haec
tempore, et post eam dandum. Sed paene plurimum interest, quan- 8.1
tae qualesque inter eas remissiones sint: nam si post alteram febrem
motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo
tempus aptius est. Si semper febricula manet, sed alterum tamen
longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi 5
accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit.
Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum
quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo,
dare quam integerrimo corpore. Quod non inter duas tantum sed etiam 9.1
inter plures accessiones seruabitur. Sed cum sit aptissimum tertio
quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus
est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto
magis corpus adfligunt; aut si duae pluresue accessiones eodem die 5
ueniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari cotidie
debeat, si protinus uenae conciderunt; et saepius eodem die, si inter
plures accessiones subinde uis corpori deest. Illud tamen in his ser- 10.1
uandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per cor-
pus liceret, omnino non daretur. Cum uero febris instet, incipiat,
augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finia-
tur, scire licet optimum cibo tempus esse febre finita; deinde, cum de- 5
cessio eius consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit:
cetera omnia periculosa esse. Si tamen propter infirmitatem necessi-
tas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre
quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen,
ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque Hercules 11.1
satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius cor-
poris habitum et ad eum d<e>rigere curationem, siue supersunt uires
seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt. Cum uero semper
aegros securos agere conueniat, ut corpore tantum, non etiam animo 5
laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt,
quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegro-
tant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere ta-
men post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum ex-
ponere. 10