| Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum | 3.6.1.1 |
| saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione | |
| uero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est. Haec enim | |
| sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosis- | |
| sima est. Sed docendus aeger est, ubi febris quierit, protinus sitim quo- | 5 |
| que quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit | |
| alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse | 2.1 |
| est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, | |
| tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere. Sed primo qui- | 3.1 |
| dem die nullus umor dari debet, nisi subito sic uenae ceciderunt, ut | |
| cibus quoque dari debeat, secundo uero ceterisque etiam, quibus cibus | |
| non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet. Ac ne | 4.1 |
| illud quidem ab Heraclida Tarentino dictum ratione caret: ubi aut | |
| bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas po- | |
| tiones misceri noua<m> materia<m> corrupta<e>. Illud uidendum est, | |
| ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo | 5 |
| datur, deligantur * * * , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere | |
| sitis prohibet. Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus | |
| nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in | |
| febres inciderunt. |