| Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, | 3.6.5.1 |
| non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior | |
| sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis | |
| enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores | |
| celerioresue sunt et aetate et sexu et corporum natura. Et plerumque | 5 |
| satis sano corpore, <si> stomachus infirmus est, nonnumquam etiam | |
| incipiente febr<e>, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui | |
| facile laturo grauis instat accessio. Contra saepe eas concitare solet | 6.1 |
| balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, | |
| adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quo- | |
| modo illi se habere uideatur, eas moueat. Ob quam causam periti me- | |
| dici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed pri- | 5 |
| mum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, | |
| et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde | |
| eius corpori manum admouere. Quas uenas autem conspectus medici | |
| mouet, quam facile mille res turbant. Altera res est, cui credimus, ca- | 7.1 |
| lor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, | |
| sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed <e>is non omnia | |
| credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius | |
| uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani | 5 |
| solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, | |
| sed ita: si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in | |
| fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum | |
| feruore prorumpit; si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est; | |
| si oculi graues et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, | 10 |
| inaequalis est; si uenae non aequalibus interuallis mouentur. Ob quam | 8.1 |
| causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, | |
| sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis | |
| percipiat. Vbi uero febris fuit ac decreuit, expectare oportet, num | |
| tempora partesue corporis aliae paulum madescant, quae sudorem uen- | 5 |
| turum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam | |
| calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra dif- | |
| fundit. Huius autem rei causa continere aeger sub ueste satis multa | 9.1 |
| manus debet, eademque crura pedesque contegere; qua male plerique | |
| aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male ha- | |
| bent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque | |
| singula membra dete<r>gere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si | 5 |
| is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, | |
| leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dan- | |
| dus. Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori | 10.1 |
| certe quam proximus, utique ex materia quam leuissima maxime- | |
| que sorbitio; eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse | |
| debet. Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis | |
| nutriatur: sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa | 5 |
| quoque sorbitio. Dari uero in uicem eius potest uel intrita ex aqua | |
| calida uel halica <e>lota; si firmus est stomachus et compressa aluus, | |
| ex aqua mulsa; si uel ille languet uel haec profluit, ex posca. Et primo | 11.1 |
| quidem cibo id satis est: secundo uero aliquid adici potest, ex eodem | |
| tamen genere materiae, uel holus uel conchylium uel pomum. Et dum | |
| febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est: ubi uero aut de- | |
| sinunt aut leuantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex ma- | 5 |
| teria leuissima, adiciendum uero aliquid ex media, ratione habita sub- | |
| inde et uirium hominis et morbi. Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut | |
| Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque sa- | |
| tis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet. At | 12.1 |
| si neque uis neque cupiditas deest, nulla uarietate sollicitandus aeger | |
| est, ne plus adsumat quam concoquat. Neque uerum est, quod ab eo | |
| dicitur, facilius concoqui cibos uarios: eduntur enim facilius, ad con- | |
| coctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter | 5 |
| magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo im- | |
| pleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est. |