| Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda | 3.6.15.1 |
| erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gesta- | |
| tione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum. Nam si | |
| uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, libe- | |
| raliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut | 5 |
| fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus e<s>t. Si uero | 16.1 |
| sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscen- | |
| tur; ac si leuius id uitium est, oleo corpus ungendum; si uehemen- | |
| tius, rosa uel melino uel murteo, cui uinum austerum sit adiectum. | |
| Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungen- | 5 |
| dus, deinde in solium d<e>mittendus est. Si in cute uitium est, frigida | 17.1 |
| quoque quam calida aqua melius utetur. Vbi ad cibum uentum est, | |
| dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime cor- | |
| rumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe sub- | |
| austerum; si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue | 5 |
| sunt, frigidum. |