| Desiderat quoque propriam animaduorsionem in febri- | 3.7.1a.1 |
| bus pestilentiae casus. In hac utile minime est aut fame aut medica- | |
| mentis uti, aut ducere aluum. Si uires sinunt, sanguinem mittere opti- | |
| mum est, praecipueque si cum dolore febris est: si id parum tutum est, | |
| ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare. Sed | 5 |
| in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, | |
| uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae car- | |
| nem quoque generis eiusdem. Nam quo celerius eiusmodi tempestates | 1b.1 |
| corpiunt, eo maturius auxilia etiam cum quadam temeritate rapienda | |
| sunt. Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei | |
| sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel | |
| tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus. Et ex | 5 |
| toto non sic pueri ut uiri curari debent. Ergo, <ut> in alio | 1c.1 |
| quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile san- | |
| guinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fame- | |
| que aut nimia siti, non uino curare satis conuenit. Vomitus post fe- | |
| brem eliciendus est, deinde dandus cibus ex leuissimis, tum is dor- | 5 |
| miat; posteroque die, si febris manet, abstineatur; tertio ad similem | |
| cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter opor- | |
| tunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur. |