| At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici | 3.8.1.1 |
| appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet enim plerumque | |
| frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi uideri | |
| possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod | |
| idem est, non idem esse uideatur. Et magnopere necessarium est ne- | 2.1 |
| que dari cibum nisi in ea remissione, quae uera est, et ubi ea uenit, | |
| protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriun- | |
| tur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti | |
| debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius | 5 |
| spatium sustineat. |