Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus 3.9.1.1
tenent, ac neque <cibo neque> ulli remedio locus est. In hoc casu me-
dici cura esse debet, ut morbum mutet: fortasse enim curationi opor-
tunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, cor-
pus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror 5
oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis cor-
pus incaluit, sequatur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et
sale salubris uidetur. At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, 2.1
non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, uel
cum cibo uinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris, et
maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis in-
que ea curationis ostendit. Neque Hercules ista curatio noua est, qua 5
nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahe-
bantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud anti-
quos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hip-
pocratem fuit * * Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acce-
perat, multis uestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitim- 10
que excitaret. Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam fri- 3.1
gidam potui dabat, ac si mouerat sudorem, explicuisse se aegrum iu-
dicabat; si non mouerat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum
uomere cogebat. Si alterutro modo febre liberauerat, protinus suillam
assam et uinum homini dabat; si non liberauerat, decoquebat aquam 5
sale adiecto eamque bibere cogebat, ut mouendo uentrem purgaret. Et
intra haec omnis eius medicina erat: eaque non minus grata fuit is,
quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos
Herophili uel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuuerunt. Neque 4.1
ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a
principiis excepit, interemit. Sed, cum eadem omnibus conuenire non
possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adiuuat; ideoque eius-
modi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt. Sed est cir- 5
cumspecti quoque hominis et nouare interdum et augere morbum et
febres accendere, quia curatio<nem> ubi id quod est non recipit, potest
recipere id quod futurum est.