| Solet etiam ante febres esse frigus idque uel molestissimum | 3.11.1.1 |
| morbi genus est. Vbi id expectatur, omni potione prohibendus est | |
| aeger: haec enim paulo ante data multum malo adicit. Item maturius | |
| ueste multa tegendus est; admouenda partibus is, pro quibus metui- | |
| mus, sicca et calida fomenta sic, ne statim uehementissimi calores in- | 5 |
| cipiant, sed paulatim increscant. Perfricandae quoque eae partes ma- | 2.1 |
| nibus unctis ex uetere oleo sunt eique adiciendum aliquid ex calefa- | |
| cientibus. Contentique medici quidam una frictione etiam ex quoli- | |
| bet oleo sunt. In harum febrium remissionibus nonnulli tres aut quat- | |
| tuor cyathos sorbitionis etiamnu<m> manente febre dant, deinde ea | 5 |
| bene finita reficiunt stomachum cibo frigido et leui. Tum hoc ego | |
| puto temptandum, quo<m> parum cibus semel et post febrem datus | |
| prodest. Sed curiose prospiciendum, ne tempus remissionis decipiat: | 3.1 |
| saepe enim <in> hoc quoque genere ualetudinis iam minui febris uide- | |
| tur, et rursus intenditur. Aliqua ei remissioni credendum est, quae | |
| etiam moratur et iactationem foetoremque quendam oris, quem ozen<am> | |
| Graeci uocant, minuit. Illud satis conuenit, si cottidie pares accessio- | 5 |
| nes sunt, cotidie paruum cibum dandum: si inpares, post grauiorem, | |
| cibum; post leuiorem, aquam mulsam. |